Missa Tandernacken

Title: Missa Tandernacken
Collection: Manuscript Universitätsbibliothek Jena Ms. 21
Composer: de la Rue, Pierre
Poet: Ordinary Mass
Publisher: Manuscript copy.
Patron:
Genre: Ordinary Mass
Instrumentation: Cantus, Contra, Tenor, Bassus
Link to digital source: © Universitätsbibliothek Jena
Transcription: Missa Tandernacken - Credo, 2017
Audio: Missa Tandernacken - Credo - midi, 2017

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem coeli et terre,
Visibilium omnium,
Et invisibilium.
Et in unum Dominum,
Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum,
Ante omnia secula.
Deum de Deo,
Lumen de lumine,
Deum verum,
De Deo vero.
Genitum, non factum,
Consubstantialem Patri,
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
Et propter nostram salutem,
Descendit de celis.

Et incarnatus est,
de Spiritu Sancto,
Ex Maria Virgine,
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis,
Sub Pontio Pilato,
Passus et sepultus est.
Et resurrexit,
Tertia die,
Secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum,
Sedet ad desteram Patris.
Et iterum venturus,
Est cum gloria,
Judicare vivos et mortuos,
Cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio,
Simul adoratur,
Et conglorificatur,
Qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam,
Et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma,
In remissionem peccatorum.
Et exspecto,
Resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi sæculi. Amen.